La Sacra Bibbia · Martini · Biblia Sacra Vulgata

Genesi 5

Lingua

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

1 Questa è la genealogia di Adamo. Nel dì in cui Dio creò l'uomo, lo fece a somiglianza di Dio.

2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

2 Lo creò maschio, e femmina, e li benedisse: e diede loro il nome di Adam il dì, in cui furon creati.

3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

3 E Adamo visse cento trenta anni: e generò, a sua immagine e somiglianza, un figlio, a cui pose nome Seth.

4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

4 E visse Adamo, dopo aver generato Seth, ottocento anni, e generò figliuoli e figliuole.

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

5 E tutto il tempo, che visse Adamo, fu di novecento trenta anni, e morì.

6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

6 E visse Seth cento cinque anni, e generò Enos.

7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

7 E visse Seth, dopo aver generato Enos, ottocento sette anni, e generò figliuoli e figliuole.

8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

8 E tutta la vita di Seth fu di novecento dodici anni, e morì.

9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

9 E visse Enos novanta anni, e generò Cainan.

10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

10 Dopo la nascita del quale visse ottocento quindici anni, e generò figliuoli e figliuole.

11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

11 E tutto il tempo della vita di Enos fu di novecento cinque anni; e morì.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

12 Visse ancora Cainan settant'anni, e generò Malaleel.

13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

13 E visse Cainan, dopo aver generato Malaleel, ottocento quaranta anni, e generò figliuoli, e figliuole.

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

14 E tutto il tempo, che visse Cainan, fu novecento dieci anni, e morì.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

15 E visse Malaleel sessanta cinque anni, e generò Jared.

16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

16 E visse Malaleel, dopo aver generato Jared, ottocento trenta anni, e generò figliuoli, e figliuole.

17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

17 E tutta la vita di Malaleel fu di ottocento novanta cinque anni, e morì.

18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

18 E visse Jared cento sessanta due anni, e generò Henoch.

19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

19 E visse Jared, dopo aver generato Henoch, ottocento anni, e generò figliuoli e figliuole.

20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

20 E tutta la vita di Jared fu di novecento sessantadue anni, e si morì.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

21 Ed Henoch visse sessantacinque anni, e generò Mathusala.

22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

22 Ed Henoch camminò con Dio e visse, dopo aver generato Mathusala, trecento anni; e generò figliuoli e figliuole.

23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

23 E tutta la vita di Henoch fu di trecento sessanta cinque anni:

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

24 E camminò con Dio, e disparve: perché il Signore lo rapì.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

25 E visse Mathusala cento ottanta sette anni, e generò Lamech.

26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

26 E visse Mathusala, dopo aver generato Lamech, settecento ottanta due anni, e generò figliuoli e figliuole.

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

27 E tutta la vita di Mathusala fu di novecento sessanta nove anni, e morì.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

28 E visse Lamech cento ottanta due anni, e generò un figliuolo.

29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

29 E gli pose nome Noè dicendo: Questi sarà nostra consolazione ne' travagli e nelle fatiche delle nostre mani in questa terra, che è stata maledetta dal Signore.

30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

30 E visse Lamech, dopo aver generato Noè, cinquecento novanta cinque anni, e generò figliuoli e figliuole.

31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

31 E tutta la vita di Lamech fu di settecento settantasette anni, e si morì. Ma Noè, essendo in età di cinquecento anni, generò Sem, Cham, e Japheth.

Latino: Biblia Sacra Vulgata (1592). Italiano: La Sacra Bibbia (Martini) (1769-1781).

Tutta la Bibbia offline, con la pagina segnata e i versetti evidenziati: la Bibbia cattolica nell'applicazione.